CULTELLATAE Vestes

CULTELLATAE Vestes
CULTELLATAE Vestes
h. e. Vestes in ligulas subinde incisae, quales Franci olim gerebant, damnatae passim Scriptoribus. Chron. Vosiense, Dehinc repertae sunt pretiosae ac variae vestes designantes varias hominum mentes, quas quidam, in sphaerulis et lingulis minutissime frepantes, picti Diaboli formam assumunt, etc. Caesarius Heisterbach. Miracul. l. 4. c. 45. Daemonem in specie viri, tunicâ cultellatâ contra se stare conspexit: ut alios omittam. Hinc de eiusmodi Vestibus sic statuit Iacobus I. Rex Aragon. in Constitut. Catalan. MSS. Item statuimus, quod nos, nec aliquis subditus noster, non portet vestes incisas, listatas vel tropatas etc. Et Clericis earum usu interdictum legimus, in Concilio Melfitano, can. 13. et Remensi can. 2. apud Car. du Fresne, Glossar. Alia vocis Cultellare, apud Agrimensores, notio, quibus eminentiam ad planum redigere significat. Unde Cultellatus ager, libratus est et ad planitiem exaequatam reductus. Vide Salmas. ad Solin. p. 689. et seqq. nec non infra in voce Culter, it. Perpendiculum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • FREPATAE Vestes — apud Gaufrid. Vosiensem part. 1. c. 74. Repertae sunt pretiosae ac variae vestes quas quidam in sphaerulis et lingulis minutissime frepantes, piecti Diaboli formam ossumunt: Gallis sunt Habits trovez, decouppez, frippez, unde vocabulum Trepatas… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”